Exode 27
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Exode 27:1-9

1Facies et altare de lignis setim, quod habebit quinque cubitus in longitudine, et totidem in latitudine, id est, quadrum, et tres cubitos in altitudine.

2Cornua autem per quatuor angulos ex ipso erunt : et operies illud ære.

3Faciesque in usus ejus lebetes ad suscipiendos cineres, et forcipes atque fuscinulas, et ignium receptacula ; omnia vasa ex ære fabricabis.

4Craticulamque in modum retis æneam : per cujus quatuor angulos erunt quatuor annuli ænei.

5Quos pones subter arulam altaris : eritque craticula usque ad altaris medium.

6Facies et vectes altaris de lignis setim duos, quos operies laminis æneis :

7et induces per circulos, eruntque ex utroque latere altaris ad portandum.

8Non solidum, sed inane et cavum intrinsecus facies illud, sicut tibi in monte monstratum est.

9Facies et atrium tabernaculi, in cujus australi plaga contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta : centum cubitos unum latus tenebit in longitudine.

Lire Exode 27 en entier

Commentaires sur Exode 27

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project