Vulgate clémentine (latin)
Exode 23:5-15
5Si videris asinum odientis te jacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo.
6Non declinabis in judicium pauperis.
7Mendacium fugies. Insontem et justum non occides : quia aversor impium.
8Nec accipies munera, quæ etiam excæcant prudentes, et subvertunt verba justorum.
9Peregrino molestus non eris. Scitis enim advenarum animas : quia et ipsi peregrini fuistis in terra Ægypti.
10Sex annis seminabis terram tuam, et congregabis fruges ejus :
11anno autem septimo dimittes eam, et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui : et quidquid reliquum fuerit, edant bestiæ agri : ita facies in vinea et in oliveto tuo.
12Sex diebus operaberis : septimo die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillæ tuæ, et advena.
13Omnia quæ dixi vobis, custodite. Et per nomen externorum deorum non jurabitis, neque audietur ex ore vestro.
14Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis.
15Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus comedes azyma, sicut præcepi tibi, tempore mensis novorum, quando egressus es de Ægypto : non apparebis in conspectu meo vacuus.
Commentaires sur Exode 23
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires