Vulgate clémentine (latin)
Deutéronome 12:8-11
8Non facietis ibi quæ nos hic facimus hodie, singuli quod sibi rectum videtur :
9neque enim usque in præsens tempus venistis ad requiem, et possessionem, quam Dominus Deus vester daturus est vobis.
10Transibitis Jordanem, et habitabitis in terra, quam Dominus Deus vester daturus est vobis, ut requiescatis a cunctis hostibus per circuitum : et absque ullo timore habitetis
11in loco, quem elegerit Dominus Deus vester, ut sit nomen ejus in eo : illuc omnia, quæ præcipio, conferetis, holocausta, et hostias, ac decimas, et primitias manuum vestrarum : et quidquid præcipuum est in muneribus, quæ vovebitis Domino.
Commentaires sur Deutéronome 12
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires