Vulgate clémentine (latin)
Deutéronome 1:21-31
21vide terram, quam Dominus Deus tuus dat tibi : ascende et posside eam, sicut locutus est Dominus Deus noster patribus tuis : noli timere, nec quidquam paveas.
22Et accessistis ad me omnes, atque dixistis : Mittamus viros qui considerent terram : et renuntient per quod iter debeamus ascendere, et ad quas pergere civitates.
23Cumque mihi sermo placuisset, misi ex vobis duodecim viros, singulos de tribubus suis.
24Qui cum perrexissent, et ascendissent in montana, venerunt usque ad Vallem botri : et considerata terra,
25sumentes de fructibus ejus, ut ostenderent ubertatem, attulerunt ad nos, atque dixerunt : Bona est terra, quam Dominus Deus noster daturus est nobis.
26Et noluistis ascendere, sed increduli ad sermonem Domini Dei nostri,
27murmurastis in tabernaculis vestris, atque dixistis : Odit nos Dominus, et idcirco eduxit nos de terra Ægypti, ut traderet nos in manu Amorrhæi, atque deleret.
28Quo ascendemus ? nuntii terruerunt cor nostrum, dicentes : Maxima multitudo est, et nobis statura procerior ; urbes magnæ, et ad cælum usque munitæ : filios Enacim vidimus ibi.
29Et dixi vobis : Nolite metuere, nec timeatis eos :
30Dominus Deus, qui ductor est vester, pro vobis ipse pugnabit, sicut fecit in Ægypto cunctis videntibus.
31Et in solitudine (ipse vidisti) portavit te Dominus Deus tuus, ut solet homo gestare parvulum filium suum, in omni via per quam ambulastis, donec veniretis ad locum istum.
Commentaires sur Deutéronome 1
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires