Vulgate clémentine (latin)
Colossiens 1:15-23
15qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturæ :
16quoniam in ipso condita sunt universa in cælis, et in terra, visibilia, et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates : omnia per ipsum et in ipso creata sunt :
17et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant.
18Et ipse est caput corporis Ecclesiæ, qui est principium, primogenitus ex mortuis : ut sit in omnibus ipse primatum tenens :
19quia in ipso complacuit, omnem plenitudinem inhabitare :
20et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quæ in terris, sive quæ in cælis sunt.
21Et vos cum essetis aliquando alienati, et inimici sensu in operibus malis :
22nunc autem reconciliavit in corpore carnis ejus per mortem, exhibere vos sanctos, et immaculatos, et irreprehensibiles coram ipso :
23si tamen permanetis in fide fundati, et stabiles, et immobiles a spe Evangelii, quod audistis, quod prædicatum est in universa creatura, quæ sub cælo est, cujus factus sum ego Paulus minister.
Commentaires sur Colossiens 1
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires