Vulgate clémentine (latin)
Actes 7:9-16
9Et patriarchæ æmulantes, Joseph vendiderunt in Ægyptum : et erat Deus cum eo,
10et eripuit eum ex omnibus tribulationibus ejus, et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu pharaonis regis Ægypti : et constituit eum præpositum super Ægyptum, et super omnem domum suam.
11Venit autem fames in universam Ægyptum et Chanaan, et tribulatio magna : et non inveniebant cibos patres nostri.
12Cum audisset autem Jacob esse frumentum in Ægypto, misit patres nostros primum :
13et in secundo cognitus est Joseph a fratribus suis, et manifestatum est Pharaoni genus ejus.
14Mittens autem Joseph, accersivit Jacob patrem suum et omnem cognationem suam, in animabus septuaginta quinque.
15Et descendit Jacob in Ægyptum : et defunctus est ipse, et patres nostri.
16Et translati sunt in Sichem, et positi sunt in sepulchro, quod emit Abraham pretio argenti a filiis Hemor filii Sichem.
Commentaires sur Actes 7
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires