Vulgate clémentine (latin)
Actes 28:23-31
23Cum constituissent autem illi diem, venerunt ad eum in hospitium plurimi, quibus exponebat testificans regnum Dei, suadensque eis de Jesu ex lege Moysi et prophetis a mane usque ad vesperam.
24Et quidam credebant his quæ dicebantur : quidam vero non credebant.
25Cumque invicem non essent consentientes, discedebant, dicente Paulo unum verbum : Quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad patres nostros,
26dicens : Vade ad populum istum, et dic ad eos : Aure audietis, et non intelligetis, et videntes videbitis, et non perspicietis.
27Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos compresserunt : ne forte videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos.
28Notum ergo sit vobis, quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei, et ipsi audient.
29Et cum hæc dixisset, exierunt ab eo Judæi, multam habentes inter se quæstionem.
30Mansit autem biennio toto in suo conducto : et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum,
31prædicans regnum Dei, et docens quæ sunt de Domino Jesu Christo cum omni fiducia, sine prohibitione.
Commentaires sur Actes 28
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires