Actes 20
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Actes 20:22-38

22Et nunc ecce alligatus ego spiritu, vado in Jerusalem : quæ in ea ventura sint mihi, ignorans :

23nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates mihi protestatur, dicens quoniam vincula et tribulationes Jerosolymis me manent.

24Sed nihil horum vereor : nec facio animam meam pretiosiorem quam me, dummodo consummem cursum meum, et ministerium verbi quod accepi a Domino Jesu, testificari Evangelium gratiæ Dei.

25Et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes, per quos transivi prædicans regnum Dei.

26Quapropter contestor vos hodierna die, quia mundus sum a sanguine omnium.

27Non enim subterfugi, quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis.

28Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.

29Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi rapaces in vos, non parcentes gregi.

30Et ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa, ut abducant discipulos post se.

31Propter quod vigilate, memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi, cum lacrimis monens unumquemque vestrum.

32Et nunc commendo vos Deo, et verbo gratiæ ipsius, qui potens est ædificare, et dare hæreditatem in sanctificatis omnibus.

33Argentum, et aurum, aut vestem nullius concupivi, sicut

34ipsi scitis : quoniam ad ea quæ mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istæ.

35Omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes, oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Jesu : quoniam ipse dixit : Beatius est magis dare, quam accipere.

36Et cum hæc dixisset, positis genibus suis oravit cum omnibus illis.

37Magnus autem fletus factus est omnium : et procumbentes super collum Pauli, osculabantur eum,

38dolentes maxime in verbo quod dixerat, quoniam amplius faciem ejus non essent visuri. Et deducebant eum ad navem.

Lire Actes 20 en entier

Commentaires sur Actes 20

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project