Vulgate clémentine (latin)
Actes 18:7-11
7Et migrans inde, intravit in domum cujusdam, nomine Titi Justi, colentis Deum, cujus domus erat conjuncta synagogæ.
8Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua : et multi Corinthiorum audientes credebant, et baptizabantur.
9Dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo : Noli timere, sed loquere, et ne taceas :
10propter quod ego sum tecum, et nemo apponetur tibi ut noceat te : quoniam populus est mihi multus in hac civitate.
11Sedit autem ibi annum et sex menses, docens apud eos verbum Dei.
Commentaires sur Actes 18
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires