Vulgate clémentine (latin)
Actes 15:7-11
7Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos : Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus Deus in nobis elegit, per os meum audire gentes verbum Evangelii et credere.
8Et qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans illis Spiritum Sanctum, sicut et nobis,
9et nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda eorum.
10Nunc ergo quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus ?
11sed per gratiam Domini Jesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi.
Commentaires sur Actes 15
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires