Actes 15
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Actes 15:30-35

30Illi ergo dimissi, descenderunt Antiochiam : et congregata multitudine tradiderunt epistolam.

31Quam cum legissent, gavisi sunt super consolatione.

32Judas autem et Silas, et ipsi cum essent prophetæ, verbo plurimo consolati sunt fratres, et confirmaverunt.

33Facto autem ibi aliquanto tempore, dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos qui miserant illos.

34Visum est autem Silæ ibi remanere : Judas autem solus abiit Jerusalem.

35Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiæ, docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini.

Lire Actes 15 en entier

Commentaires sur Actes 15

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project