Actes 15
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Actes 15:24-28

24Quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes, turbaverunt vos verbis, evertentes animas vestras, quibus non mandavimus,

25placuit nobis collectis in unum eligere viros, et mittere ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo,

26hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Jesu Christi.

27Misimus ergo Judam et Silam, qui et ipsi vobis verbis referent eadem.

28Visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra imponere vobis oneris quam hæc necessaria :

Lire Actes 15 en entier

Commentaires sur Actes 15

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project