3 Jean 1
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

3 Jean 1:2-8

2Carissime, de omnibus orationem facio prospere te ingredi, et valere sicut prospere agit anima tua.

3Gavisus sum valde venientibus fratribus, et testimonium perhibentibus veritati tuæ, sicut tu in veritate ambulas.

4Majorem horum non habeo gratiam, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare.

5Carissime, fideliter facis quidquid operaris in fratres, et hoc in peregrinos,

6qui testimonium reddiderunt caritati tuæ in conspectu ecclesiæ : quos, benefaciens, deduces digne Deo.

7Pro nomine enim ejus profecti sunt, nihil accipientes a gentibus.

8Nos ergo debemus suscipere hujusmodi, ut cooperatores simus veritatis.

Lire 3 Jean 1 en entier

Commentaires sur 3 Jean 1

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project