2 Timothée 2
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

2 Timothée 2:19-26

19Sed firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc : cognovit Dominus qui sunt ejus, et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini.

20In magna autem domo non solum sunt vasa aurea, et argentea, sed et lignea, et fictilia : et quædam quidem in honorem, quædam autem in contumeliam.

21Si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino ad omne opus bonum paratum.

22Juvenilia autem desideria fuge, sectare vero justitiam, fidem, spem, caritatem, et pacem cum iis qui invocant Dominum de corde puro.

23Stultas autem et sine disciplina quæstiones devita : sciens quia generant lites.

24Servum autem Domini non oportet litigare : sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem,

25cum modestia corripientem eos qui resistunt veritati, nequando Deus det illis pœnitentiam ad cognoscendam veritatem,

26et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.

Lire 2 Timothée 2 en entier

Commentaires sur 2 Timothée 2

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project