Vulgate clémentine (latin)
2 Thessaloniciens 2:1-12
1Rogamus autem vos, fratres, per adventum Domini nostri Jesu Christi, et nostræ congregationis in ipsum :
2ut non cito moveamini a vestro sensu, neque terreamini, neque per spiritum, neque per sermonem, neque per epistolam tamquam per nos missam, quasi instet dies Domini.
3Ne quis vos seducat ullo modo : quoniam nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis,
4qui adversatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus.
5Non retinetis quod cum adhuc essem apud vos, hæc dicebam vobis ?
6et nunc quid detineat scitis, ut reveletur in suo tempore.
7Nam mysterium jam operatur iniquitatis : tantum ut qui tenet nunc, teneat, donec de medio fiat.
8Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui eum :
9cujus est adventus secundum operationem Satanæ in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacibus,
10et in omni seductione iniquitatis iis qui pereunt : eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent.
11Ideo mittet illis Deus operationem erroris ut credant mendacio,
12ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati.
Commentaires sur 2 Thessaloniciens 2
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires