2 Samuel 6
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

2 Samuel 6:12-20

12Nuntiatumque est regi David quod benedixisset Dominus Obededom, et omnia ejus, propter arcam Dei. Abiit ergo David, et adduxit arcam Dei de domo Obededom in civitatem David cum gaudio : et erant cum David septem chori, et victima vituli.

13Cumque transcendissent qui portabant arcam Domini sex passus, immolabat bovem et arietem,

14et David saltabat totis viribus ante Dominum : porro David erat accinctus ephod lineo.

15Et David et omnis domus Israël ducebant arcam testamenti Domini in jubilo, et in clangore buccinæ.

16Cumque intrasset arca Domini in civitatem David, Michol filia Saul, prospiciens per fenestram, vidit regem David subsilientem atque saltantem coram Domino : et despexit eum in corde suo.

17Et introduxerunt arcam Domini, et imposuerunt eam in loco suo in medio tabernaculi, quod tetenderat ei David : et obtulit David holocausta et pacifica coram Domino.

18Cumque complesset offerens holocausta et pacifica, benedixit populo in nomine Domini exercituum.

19Et partitus est universæ multitudini Israël tam viro quam mulieri singulis collyridam panis unam, et assaturam bubulæ carnis unam, et similam frixam oleo : et abiit omnis populus, unusquisque in domum suam.

20Reversusque est David ut benediceret domui suæ : et egressa Michol filia Saul in occursum David, ait : Quam gloriosus fuit hodie rex Israël discooperiens se ante ancillas servorum suorum, et nudatus est, quasi si nudetur unus de scurris.

Lire 2 Samuel 6 en entier

Commentaires sur 2 Samuel 6

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project