Vulgate clémentine (latin)
2 Pierre 2:4-9
4Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit cruciandos, in judicium reservari.
5Et originali mundo non pepercit, sed octavum Noë justitiæ præconem custodivit, diluvium mundo impiorum inducens.
6Et civitates Sodomorum et Gomorrhæorum in cinerem redigens, eversione damnavit : exemplum eorum, qui impie acturi sunt, ponens :
7et justum Lot oppressum a nefandorum injuria, ac luxuriosa conversatione eripuit :
8aspectu enim, et auditu justus erat : habitans apud eos, qui de die in diem animam justam iniquis operibus cruciabant.
9Novit Dominus pios de tentatione eripere : iniquos vero in diem judicii reservare cruciandos.
Commentaires sur 2 Pierre 2
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires