2 Rois 8
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

2 Rois 8:18-27

18Ambulavitque in viis regum Israël, sicut ambulaverat domus Achab : filia enim Achab erat uxor ejus : et fecit quod malum est in conspectu Domini.

19Noluit autem Dominus disperdere Judam, propter David servum suum, sicut promiserat ei, ut daret illi lucernam, et filiis ejus cunctis diebus.

20In diebus ejus recessit Edom ne esset sub Juda, et constituit sibi regem.

21Venitque Joram Seira, et omnes currus cum eo : et surrexit nocte, percussitque Idumæos qui eum circumdederant, et principes curruum : populus autem fugit in tabernacula sua.

22Recessit ergo Edom ne esset sub Juda, usque ad diem hanc. Tunc recessit et Lobna in tempore illo.

23Reliqua autem sermonum Joram, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda ?

24Et dormivit Joram cum patribus suis, sepultusque est cum eis in civitate David, et regnavit Ochozias filius ejus pro eo.

25Anno duodecimo Joram filii Achab regis Israël regnavit Ochozias filius Joram regis Judæ.

26Viginti duorum annorum erat Ochozias cum regnare cœpisset, et uno anno regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Athalia filia Amri regis Israël.

27Et ambulavit in viis domus Achab : et fecit quod malum est coram Domino, sicut domus Achab : gener enim domus Achab fuit.

Lire 2 Rois 8 en entier

Commentaires sur 2 Rois 8

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project