2 Rois 15
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

2 Rois 15:13-22

13Sellum filius Jabes regnavit trigesimo novo anno Azariæ regis Juda : regnavit autem uno mense in Samaria.

14Et ascendit Manahem filius Gadi de Thersa, venitque in Samariam, et percussit Sellum filium Jabes in Samaria, et interfecit eum : regnavitque pro eo.

15Reliqua autem verborum Sellum, et conjuratio ejus, per quam tetendit insidias, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël ?

16Tunc percussit Manahem Thapsam, et omnes qui erant in ea, et terminos ejus de Thersa : noluerant enim aperire ei : et interfecit omnes prægnantes ejus, et scidit eas.

17Anno trigesimo nono Azariæ regis Juda, regnavit Manahem filius Gadi super Israël decem annis in Samaria.

18Fecitque quod erat malum coram Domino : non recessit a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël, cunctis diebus ejus.

19Veniebat Phul rex Assyriorum in terram, et dabat Manahem Phul mille talenta argenti, ut esset ei in auxilium, et firmaret regnum ejus.

20Indixitque Manahem argentum super Israël cunctis potentibus et divitibus, ut daret regi Assyriorum quinquaginta siclos argenti per singulos : reversusque est rex Assyriorum, et non est moratus in terra.

21Reliqua autem sermonum Manahem, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël ?

22Et dormivit Manahem cum patribus suis : regnavitque Phaceia filius ejus pro eo.

Lire 2 Rois 15 en entier

Commentaires sur 2 Rois 15

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project