Vulgate clémentine (latin)
2 Rois 10:29-33
29verumtamen a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël, non recessit, nec dereliquit vitulos aureos qui erant in Bethel et in Dan.
30Dixit autem Dominus ad Jehu : Quia studiose egisti quod rectum erat, et placebat in oculis meis, et omnia quæ erant in corde meo fecisti contra domum Achab : filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israël.
31Porro Jehu non custodivit ut ambularet in lege Domini Dei Israël in toto corde suo : non enim recessit a peccatis Jeroboam, qui peccare fecerat Israël.
32In diebus illis cœpit Dominus tædere super Israël : percussitque eos Hazaël in universis finibus Israël,
33a Jordane contra orientalem plagam, omnem terram Galaad, et Gad, et Ruben, et Manasse, ab Aroër, quæ est super torrentem Arnon, et Galaad, et Basan.
Commentaires sur 2 Rois 10
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires