Vulgate clémentine (latin)
2 Corinthiens 8:12-15
12Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est, non secundum id quod non habet.
13Non enim ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio, sed ex æqualitate.
14In præsenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat : ut et illorum abundantia vestræ inopiæ sit supplementum, ut fiat æqualitas, sicut scriptum est :
15Qui multum, non abundavit : et qui modicum, non minoravit.
Commentaires sur 2 Corinthiens 8
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires