2 Corinthiens 4
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

2 Corinthiens 4:7-15

7Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus : ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex nobis.

8In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur : aporiamur, sed non destituimur :

9persecutionem patimur, sed non derelinquimur : dejicimur, sed non perimus :

10semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu manifestetur in corporibus nostris.

11Semper enim nos, qui vivimus, in mortem tradimur propter Jesum : ut et vita Jesu manifestetur in carne nostra mortali.

12Ergo mors in nobis operatur, vita autem in vobis.

13Habentes autem eumdem spiritum fidei, sicut scriptum est : Credidi, propter quod locutus sum : et nos credimus, propter quod et loquimur :

14scientes quoniam qui suscitavit Jesum, et nos cum Jesu suscitabit, et constituet vobiscum.

15Omnia enim propter vos : ut gratia abundans, per multos in gratiarum actione, abundet in gloriam Dei.

Lire 2 Corinthiens 4 en entier

Commentaires sur 2 Corinthiens 4

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project