2 Corinthiens 1
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

2 Corinthiens 1:15-23

15Et hac confidentia volui prius venire ad vos, ut secundam gratiam haberetis :

16et per vos transire in Macedoniam, et iterum a Macedonia venire ad vos, et a vobis deduci in Judæam.

17Cum ergo hoc voluissem, numquid levitate usus sum ? aut quæ cogito, secundum carnem cogito, ut sit apud me Est et Non ?

18Fidelis autem Deus, quia sermo noster, qui fuit apud vos, non est in illo Est et Non.

19Dei enim Filius Jesus Christus, qui in vobis per nos prædicatus est, per me, et Silvanum, et Timotheum, non fuit Est et Non, sed Est in illo fuit.

20Quotquot enim promissiones Dei sunt, in illo Est : ideo et per ipsum Amen Deo ad gloriam nostram.

21Qui autem confirmat nos vobiscum in Christo, et qui unxit nos Deus :

22qui et signavit nos, et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris.

23Ego autem testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis, non veni ultra Corinthum : non quia dominamur fidei vestræ, sed adjutores sumus gaudii vestri : nam fide statis.

Lire 2 Corinthiens 1 en entier

Commentaires sur 2 Corinthiens 1

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project