Vulgate clémentine (latin)
2 Chroniques 9:17-22
17Fecit quoque rex solium eburneum grande, et vestivit illud auro mundissimo.
18Sex quoque gradus, quibus ascendebatur ad solium, et scabellum aureum, et brachiola duo altrinsecus, et duos leones stantes juxta brachiola,
19sed et alios duodecim leunculos stantes super sex gradus ex utraque parte : non fuit tale solium in universis regnis.
20Omnia quoque vasa convivii regis erant aurea, et vasa domus saltus Libani ex auro purissimo. Argentum enim in diebus illis pro nihilo reputabatur.
21Siquidem naves regis ibant in Tharsis cum servis Hiram, semel in annis tribus : et deferebant inde aurum, et argentum, et ebur, et simias, et pavos.
22Magnificatus est igitur Salomon super omnes reges terræ præ divitiis et gloria.
Commentaires sur 2 Chroniques 9
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires