Vulgate clémentine (latin)
2 Chroniques 4:6-18
6Fecit quoque conchas decem : et posuit quinque a dextris, et quinque a sinistris, ut lavarent in eis omnia quæ in holocaustum oblaturi erant : porro in mari sacerdotes lavabantur.
7Fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem qua jussa erant fieri : et posuit ea in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris.
8Necnon et mensas decem : et posuit eas in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris : phialas quoque aureas centum.
9Fecit etiam atrium sacerdotum, et basilicam grandem : et ostia in basilica, quæ texit ære.
10Porro mare posuit in latere dextro contra orientem ad meridiem.
11Fecit autem Hiram lebetes, et creagras, et phialas : et complevit omne opus regis in domo Dei :
12hoc est, columnas duas, et epistylia, et capita, et quasi quædam retiacula, quæ capita tegerent super epistylia.
13Malogranata quoque quadringenta, et retiacula duo ita ut bini ordines malogranatorum singulis retiaculis jungerentur, quæ protegerent epistylia, et capita columnarum.
14Bases etiam fecit, et conchas, quas superposuit basibus :
15mare unum, boves quoque duodecim sub mari,
16et lebetes, et creagras, et phialas. Omnia vasa fecit Salomoni Hiram pater ejus in domo Domini ex ære mundissimo.
17In regione Jordanis, fudit ea rex in argillosa terra inter Sochot et Saredatha.
18Erat autem multitudo vasorum innumerabilis, ita ut ignoraretur pondus æris.
Commentaires sur 2 Chroniques 4
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires