2 Chroniques 35
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

2 Chroniques 35:22-27

22Noluit Josias reverti, sed præparavit contra eum bellum, nec acquievit sermonibus Nechao ex ore Dei : verum perrexit ut dimicaret in campo Mageddo.

23Ibique vulneratus a sagittariis, dixit pueris suis : Educite me de prælio, quia oppido vulneratus sum.

24Qui transtulerunt eum de curru in alterum currum, qui sequebatur eum more regio, et asportaverunt eum in Jerusalem : mortuusque est, et sepultus in mausoleo patrum suorum, et universus Juda et Jerusalem luxerunt eum.

25Jeremias maxime : cujus omnes cantores atque cantatrices, usque in præsentem diem, lamentationes super Josiam replicant, et quasi lex obtinuit in Israël : Ecce scriptum fertur in lamentationibus.

26Reliqua autem sermonum Josiæ, et misericordiarum ejus, quæ lege præcepta sunt Domini,

27opera quoque illius prima et novissima, scripta sunt in libro regum Juda et Israël.

Lire 2 Chroniques 35 en entier

Commentaires sur 2 Chroniques 35

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project