Vulgate clémentine (latin)
2 Chroniques 29:4-10
4Adduxitque sacerdotes atque Levitas, et congregavit eos in plateam orientalem.
5Dixitque ad eos : Audite me, Levitæ, et sanctificamini : mundate domum Domini Dei patrum vestrorum, et auferte omnem immunditiam de sanctuario.
6Peccaverunt patres nostri, et fecerunt malum in conspectu Domini Dei nostri, derelinquentes eum : averterunt facies suas a tabernaculo Domini, et præbuerunt dorsum.
7Clauserunt ostia quæ erant in porticu, et extinxerunt lucernas, incensumque non adoleverunt, et holocausta non obtulerunt in sanctuario Deo Israël.
8Concitatus est itaque furor Domini super Judam et Jerusalem, tradiditque eos in commotionem, et in interitum, et in sibilum, sicut ipsi cernitis oculis vestris.
9En corruerunt patres nostri gladiis : filii nostri, et filiæ nostræ, et conjuges captivæ ductæ sunt propter hoc scelus.
10Nunc ergo placet mihi ut ineamus fœdus cum Domino Deo Israël, et avertet a nobis furorem iræ suæ.
Commentaires sur 2 Chroniques 29
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires