2 Chroniques 17
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

2 Chroniques 17:10-19

10Itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum quæ erant per gyrum Juda, nec audebant bellare contra Josaphat.

11Sed et Philisthæi Josaphat munera deferebant, et vectigal argenti : Arabes quoque adducebant pecora, arietum septem millia septingenta, et hircorum totidem.

12Crevit ergo Josaphat, et magnificatus est usque in sublime : atque ædificavit in Juda domos ad instar turrium, urbesque muratas.

13Et multa opera paravit in urbibus Juda : viri quoque bellatores et robusti erant in Jerusalem,

14quorum iste numerus per domos atque familias singulorum : in Juda principes exercitus, Ednas dux, et cum eo robustissimi viri trecenta millia.

15Post hunc Johanan princeps, et cum eo ducenta octoginta millia.

16Post istum quoque Amasias filius Zechri, consecratus Domino, et cum eo ducenta millia virorum fortium.

17Hunc sequebatur robustus ad prælia Eliada, et cum eo tenentium arcum et clypeum ducenta millia.

18Post istum etiam Jozabad, et cum eo centum octoginta millia expeditorum militum.

19Hi omnes erant ad manum regis, exceptis aliis quos posuerat in urbibus muratis in universo Juda.

Lire 2 Chroniques 17 en entier

Commentaires sur 2 Chroniques 17

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project