1 Timothée 6
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

1 Timothée 6:4-11

4superbus est, nihil sciens, sed languens circa quæstiones, et pugnas verborum : ex quibus oriuntur invidiæ, contentiones, blasphemiæ, suspiciones malæ,

5conflictationes hominum mente corruptorum, et qui veritate privati sunt, existimantium quæstum esse pietatem.

6Est autem quæstus magnus pietas cum sufficientia.

7Nihil enim intulimus in hunc mundum : haud dubium quod nec auferre quid possumus.

8Habentes autem alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus.

9Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia, et nociva, quæ mergunt homines in interitum et perditionem.

10Radix enim omnium malorum est cupiditas : quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis.

11Tu autem, o homo Dei, hæc fuge : sectare vero justitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem.

Lire 1 Timothée 6 en entier

Commentaires sur 1 Timothée 6

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project