Vulgate clémentine (latin)
1 Timothée 5:21-25
21Testor coram Deo et Christo Jesu, et electis angelis, ut hæc custodias sine præjudicio, nihil faciens in alteram partem declinando.
22Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis. Teipsum castum custodi.
23Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates.
24Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, præcedentia ad judicium : quosdam autem et subsequuntur.
25Similiter et facta bona, manifesta sunt : et quæ aliter se habent, abscondi non possunt.
Commentaires sur 1 Timothée 5
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires