1 Timothée 5
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

1 Timothée 5:2-16

2anus, ut matres : juvenculas, ut sorores in omni castitate :

3viduas honora, quæ vere viduæ sunt.

4Si qua autem vidua filios, aut nepotes habet : discat primum domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus : hoc enim acceptum est coram Deo.

5Quæ autem vere vidua est, et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus, et orationibus nocte ac die.

6Nam quæ in deliciis est, vivens mortua est.

7Et hoc præcipe, ut irreprehensibiles sint.

8Si quis autem suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.

9Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quæ fuerit unius viri uxor,

10in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est.

11Adolescentiores autem viduas devita : cum enim luxuriatæ fuerint in Christo, nubere volunt :

12habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt ;

13simul autem et otiosæ discunt circuire domos : non solum otiosæ, sed et verbosæ, et curiosæ, loquentes quæ non oportet.

14Volo ergo juniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia.

15Jam enim quædam conversæ sunt retro Satanam.

16Si quis fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur ecclesia : ut iis quæ vere viduæ sunt, sufficiat.

Lire 1 Timothée 5 en entier

Commentaires sur 1 Timothée 5

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project