Vulgate clémentine (latin)
1 Thessaloniciens 5:1-11
1De temporibus autem, et momentis, fratres, non indigetis ut scribamus vobis.
2Ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet :
3cum enim dixerint : Pax et securitas : tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient.
4Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies illa tamquam fur comprehendat :
5omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei : non sumus noctis, neque tenebrarum.
6Igitur non dormiamus sicut et ceteri, sed vigilemus, et sobrii simus.
7Qui enim dormiunt, nocte dormiunt : et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt.
8Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis, et galeam spem salutis :
9quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Jesum Christum,
10qui mortuus est pro nobis : ut sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum illo vivamus.
11Propter quod consolamini invicem, et ædificate alterutrum, sicut et facitis.
Commentaires sur 1 Thessaloniciens 5
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires