1 Thessaloniciens 4
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

1 Thessaloniciens 4:3-10

3Hæc est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra : ut abstineatis vos a fornicatione,

4ut sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione, et honore :

5non in passione desiderii, sicut et gentes, quæ ignorant Deum :

6et ne quis supergrediatur, neque circumveniat in negotio fratrem suum : quoniam vindex est Dominus de his omnibus, sicut prædiximus vobis, et testificati sumus.

7Non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem.

8Itaque qui hæc spernit, non hominem spernit, sed Deum : qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in nobis.

9De caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis : ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem.

10Etenim illud facitis in omnes fratres in universa Macedonia. Rogamus autem vos, fratres, ut abundetis magis,

Lire 1 Thessaloniciens 4 en entier

Commentaires sur 1 Thessaloniciens 4

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project