1 Thessaloniciens 4
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

1 Thessaloniciens 4:13-18

13Nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri, qui spem non habent.

14Si enim credimus quod Jesus mortuus est, et resurrexit : ita et Deus eos qui dormierunt per Jesum, adducet cum eo.

15Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos, qui vivimus, qui residui sumus in adventum Domini, non præveniemus eos qui dormierunt.

16Quoniam ipse Dominus in jussu, et in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de cælo : et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi.

17Deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aëra, et sic semper cum Domino erimus.

18Itaque consolamini invicem in verbis istis.

Lire 1 Thessaloniciens 4 en entier

Commentaires sur 1 Thessaloniciens 4

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project