Vulgate clémentine (latin)
1 Thessaloniciens 4:1-7
1De cetero ergo, fratres, rogamus vos et obsecramus in Domino Jesu, ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo oporteat vos ambulare, et placere Deo, sic et ambuletis ut abundetis magis.
2Scitis enim quæ præcepta dederim vobis per Dominum Jesum.
3Hæc est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra : ut abstineatis vos a fornicatione,
4ut sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione, et honore :
5non in passione desiderii, sicut et gentes, quæ ignorant Deum :
6et ne quis supergrediatur, neque circumveniat in negotio fratrem suum : quoniam vindex est Dominus de his omnibus, sicut prædiximus vobis, et testificati sumus.
7Non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem.
Commentaires sur 1 Thessaloniciens 4
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires