Vulgate clémentine (latin)
1 Samuel 2:2-8
2Non est sanctus, ut est Dominus, neque enim est alius extra te, et non est fortis sicut Deus noster.
3Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes ; recedant vetera de ore vestro : quia Deus scientiarum Dominus est, et ipsi præparantur cogitationes.
4Arcus fortium superatus est, et infirmi accincti sunt robore.
5Repleti prius, pro panibus se locaverunt : et famelici saturati sunt, donec sterilis peperit plurimos : et quæ multos habebat filios, infirmata est.
6Dominus mortificat et vivificat ; deducit ad inferos et reducit.
7Dominus pauperem facit et ditat, humiliat et sublevat.
8Suscitat de pulvere egenum, et de stercore elevat pauperem : ut sedeat cum principibus, et solium gloriæ teneat. Domini enim sunt cardines terræ, et posuit super eos orbem.
Commentaires sur 1 Samuel 2
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires