1 Pierre 4
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

1 Pierre 4:1-9

1Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini : quia qui passus est in carne, desiit a peccatis :

2ut jam non desideriis hominum, sed voluntati Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis.

3Sufficit enim præteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam his qui ambulaverunt in luxuriis, desideriis, vinolentiis, comessationibus, potationibus, et illicitis idolorum cultibus.

4In quo admirantur non concurrentibus vobis in eamdem luxuriæ confusionem, blasphemantes.

5Qui reddent rationem ei qui paratus est judicare vivos et mortuos.

6Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est : ut judicentur quidem secundum homines in carne, vivant autem secundum Deum in spiritu.

7Omnium autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes, et vigilate in orationibus.

8Ante omnia autem, mutuam in vobismetipsis caritatem continuam habentes : quia caritas operit multitudinem peccatorum.

9Hospitales invicem sine murmuratione.

Lire 1 Pierre 4 en entier

Commentaires sur 1 Pierre 4

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project