Vulgate clémentine (latin)
1 Pierre 2:12-20
12conversationem vestram inter gentes habentes bonam : ut in eo quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis.
13Subjecti igitur estote omni humanæ creaturæ propter Deum : sive regi quasi præcellenti :
14sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum :
15quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam :
16quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiæ libertatem, sed sicut servi Dei.
17Omnes honorate : fraternitatem diligite : Deum timete : regem honorificate.
18Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis.
19Hæc est enim gratia, si propter Dei conscientiam sustinet quis tristitias, patiens injuste.
20Quæ enim est gloria, si peccantes, et colaphizati suffertis ? sed si bene facientes patienter sustinetis, hæc est gratia apud Deum.
Commentaires sur 1 Pierre 2
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires