1 Pierre 2
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

1 Pierre 2:11-16

11Carissimi, obsecro vos tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam,

12conversationem vestram inter gentes habentes bonam : ut in eo quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis.

13Subjecti igitur estote omni humanæ creaturæ propter Deum : sive regi quasi præcellenti :

14sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum :

15quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam :

16quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiæ libertatem, sed sicut servi Dei.

Lire 1 Pierre 2 en entier

Commentaires sur 1 Pierre 2

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project