Vulgate clémentine (latin)
1 Rois 9:15-24
15Hæc est summa expensarum quam obtulit rex Salomon ad ædificandam domum Domini et domum suam, et Mello, et murum Jerusalem, et Heser, et Mageddo, et Gazer.
16Pharao rex Ægypti ascendit, et cepit Gazer, succenditque eam igni, et Chananæum, qui habitabat in civitate, interfecit : et dedit eam in dotem filiæ suæ uxori Salomonis.
17Ædificavit ergo Salomon Gazer, et Bethoron inferiorem,
18et Baalath, et Palmiram in terra solitudinis.
19Et omnes vicos qui ad se pertinebant et erant absque muro, munivit, et civitates curruum et civitates equitum, et quodcumque ei placuit ut ædificaret in Jerusalem, et in Libano, et in omni terra potestatis suæ.
20Universum populum qui remanserat de Amorrhæis, et Hethæis, et Pherezæis, et Hevæis, et Jebusæis, qui non sunt de filiis Israël :
21horum filios qui remanserant in terra, quos scilicet non potuerant filii Israël exterminare, fecit Salomon tributarios usque in diem hanc.
22De filiis autem Israël non constituit Salomon servire quemquam, sed erant viri bellatores, et ministri ejus, et principes, et duces, et præfecti curruum et equorum.
23Erant autem principes super omnia opera Salomonis præpositi quingenti quinquaginta, qui habebant subjectum populum, et statutis operibus imperabant.
24Filia autem Pharaonis ascendit de civitate David in domum suam, quam ædificaverat ei Salomon : tunc ædificavit Mello.
Commentaires sur 1 Rois 9
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires