Vulgate clémentine (latin)
1 Rois 4:7-19
7Habebat autem Salomon duodecim præfectos super omnem Israël, qui præbebant annonam regi et domui ejus : per singulos enim menses in anno, singuli necessaria ministrabant.
8Et hæc nomina eorum : Benhur in monte Ephraim.
9Bendecar in Macces, et in Salebim, et in Bethsames, et in Elon, et in Bethanan.
10Benhesed in Aruboth : ipsius erat Socho, et omnis terra Epher.
11Benabinadab, cujus omnis Nephath Dor : Tapheth filiam Salomonis habebat uxorem.
12Bana filius Ahilud regebat Thanac et Mageddo, et universam Bethsan, quæ est juxta Sarthana subter Jezrahel, a Bethsan usque Abelmehula e regione Jecmaan.
13Bengaber in Ramoth Galaad : habebat Avothjair filii Manasse in Galaad : ipse præerat in omni regione Argob, quæ est in Basan, sexaginta civitatibus magnis atque muratis quæ habebant seras æreas.
14Ahinadab filius Addo præerat in Manaim.
15Achimaas in Nephthali : sed et ipse habebat Basemath filiam Salomonis in conjugio.
16Baana filius Husi in Aser, et in Baloth.
17Josaphat filius Pharue in Issachar.
18Semei filius Ela in Benjamin.
19Gaber filius Uri in terra Galaad, in terra Sehon regis Amorrhæi et Og regis Basan, super omnia quæ erant in illa terra.
Commentaires sur 1 Rois 4
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires