Vulgate clémentine (latin)
1 Corinthiens 15:20-28
20Nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiæ dormientium,
21quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum.
22Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.
23Unusquisque autem in suo ordine, primitiæ Christus : deinde ii qui sunt Christi, qui in adventu ejus crediderunt.
24Deinde finis : cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem.
25Oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus.
26Novissima autem inimica destruetur mors : omnia enim subjecit pedibus ejus. Cum autem dicat :
27Omnia subjecta sunt ei, sine dubio præter eum qui subjecit ei omnia.
28Cum autem subjecta fuerint illi omnia : tunc et ipse Filius subjectus erit ei, qui subjecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus.
Commentaires sur 1 Corinthiens 15
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires