Vulgate clémentine (latin)
1 Corinthiens 15:1-9
1Notum autem vobis facio, fratres, Evangelium, quod prædicavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis,
2per quod et salvamini : qua ratione prædicaverim vobis, si tenetis, nisi frustra credidistis.
3Tradidi enim vobis in primis quod et accepi : quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas :
4et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas :
5et quia visus est Cephæ, et post hoc undecim :
6deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul : ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt :
7deinde visus est Jacobo, deinde Apostolis omnibus :
8novissime autem omnium tamquam abortivo, visus est et mihi.
9Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam Dei.
Commentaires sur 1 Corinthiens 15
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires