Vulgate clémentine (latin)
1 Corinthiens 12:14-23
14Nam et corpus non est unum membrum, sed multa.
15Si dixerit pes : Quoniam non sum manus, non sum de corpore : num ideo non est de corpore ?
16Et si dixerit auris : Quoniam non sum oculus, non sum de corpore : num ideo non est de corpore ?
17Si totum corpus oculus : ubi auditus ? Si totum auditus : ubi odoratus ?
18Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore sicut voluit.
19Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus ?
20Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus.
21Non potest autem oculus dicere manui : Opera tua non indigeo : aut iterum caput pedibus : Non estis mihi necessarii.
22Sed multo magis quæ videntur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt :
23et quæ putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus : et quæ inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent.
Commentaires sur 1 Corinthiens 12
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires