Vulgate clémentine (latin)
1 Corinthiens 12:1-11
1De spiritualibus autem, nolo vos ignorare fratres.
2Scitis quoniam cum gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes.
3Ideo notum vobis facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu. Et nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu Sancto.
4Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus :
5et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus :
6et divisiones operationum sunt, idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus.
7Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem.
8Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiæ : alii autem sermo scientiæ secundum eumdem Spiritum :
9alteri fides in eodem Spiritu : alii gratia sanitatum in uno Spiritu :
10alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum.
11Hæc autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult.
Commentaires sur 1 Corinthiens 12
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires