1 Corinthiens 10
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

1 Corinthiens 10:1-10

1Nolo enim vos ignorare fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt,

2et omnes in Moyse baptizati sunt in nube, et in mari :

3et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt,

4et omnes eumdem potum spiritalem biberunt (bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra : petra autem erat Christus) :

5sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo : nam prostrati sunt in deserto.

6Hæc autem in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt.

7Neque idololatræ efficiamini, sicut quidam ex ipsis : quemadmodum scriptum est : Sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere.

8Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia.

9Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt.

10Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore.

Lire 1 Corinthiens 10 en entier

Commentaires sur 1 Corinthiens 10

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project