1 Chroniques 9
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

1 Chroniques 9:19-34

19Sellum vero filius Core filii Abiasaph, filii Core, cum fratribus suis, et domo patris sui, hi sunt Coritæ super opera ministerii, custodes vestibulorum tabernaculi : et familiæ eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum.

20Phinees autem filius Eleazari erat dux eorum coram Domino.

21Porro Zacharias filius Mosollamia, janitor portæ tabernaculi testimonii.

22Omnes hi electi in ostiarios per portas, ducenti duodecim : et descripti in villis propriis, quos constituerunt David, et Samuel videns, in fide sua,

23tam ipsos quam filios eorum, in ostiis domus Domini et in tabernaculo vicibus suis.

24Per quatuor ventos erant ostiarii : id est, ad orientem, et ad occidentem, et ad aquilonem, et ad austrum.

25Fratres autem eorum in viculis morabantur, et veniebant in sabbatis suis de tempore usque ad tempus.

26His quatuor Levitis creditus erat omnis numerus janitorum, et erant super exedras et thesauros domus Domini.

27Per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis : ut cum tempus fuisset, ipsi mane aperirent fores.

28De horum genere erant et super vasa ministerii : ad numerum enim et inferebantur vasa, et efferebantur.

29De ipsis et qui credita habebant utensilia sanctuarii, præerant similæ, et vino, et oleo, et thuri, et aromatibus.

30Filii autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant.

31Et Mathathias Levites primogenitus Sellum Coritæ, præfectus erat eorum quæ in sartagine frigebantur.

32Porro de filiis Caath fratribus eorum, super panes erant propositionis, ut semper novos per singula sabbata præpararent.

33Hi sunt principes cantorum per familias Levitarum, qui in exedris morabantur, ut die ac nocte jugiter suo ministerio deservirent.

34Capita Levitarum, per familias suas principes, manserunt in Jerusalem.

Lire 1 Chroniques 9 en entier

Commentaires sur 1 Chroniques 9

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project