1 Chroniques 6
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

1 Chroniques 6:54-70

54Et hæc habitacula eorum per vicos atque confinia, filiorum scilicet Aaron, juxta cognationes Caathitarum : ipsis enim sorte contigerant.

55Dederunt igitur eis Hebron in terra Juda, et suburbana ejus per circuitum :

56agros autem civitatis, et villas, Caleb filio Jephone.

57Porro filiis Aaron dederunt civitates ad confugiendum Hebron, et Lobna, et suburbana ejus,

58Jether quoque, et Esthemo cum suburbanis suis, sed et Helon, et Dabir cum suburbanis suis,

59Asan quoque, et Bethsemes, et suburbana earum.

60De tribu autem Benjamin, Gabee et suburbana ejus, et Almath cum suburbanis suis, Anathoth quoque cum suburbanis suis : omnes civitates, tredecim, per cognationes suas.

61Filiis autem Caath residuis de cognatione sua dederunt ex dimidia tribu Manasse in possessionem urbes decem.

62Porro filiis Gersom per cognationes suas de tribu Issachar, et de tribu Aser, et de tribu Nephthali, et de tribu Manasse in Basan, urbes tredecim.

63Filiis autem Merari per cognationes suas de tribu Ruben, et de tribu Gad, et de tribu Zabulon, dederunt sorte civitates duodecim.

64Dederunt quoque filii Israël Levitis civitates, et suburbana earum :

65dederuntque per sortem, ex tribu filiorum Juda, et ex tribu filiorum Simeon, et ex tribu filiorum Benjamin urbes has, quas vocaverunt nominibus suis,

66et his, qui erant de cognatione filiorum Caath, fueruntque civitates in terminis eorum de tribu Ephraim.

67Dederunt ergo eis urbes ad confugiendum, Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim, et Gazer cum suburbanis suis,

68Jecmaam quoque cum suburbanis suis, et Bethoron similiter,

69necnon et Helon cum suburbanis suis, et Gethremmon in eumdem modum.

70Porro ex dimidia tribu Manasse, Aner et suburbana ejus, Balaam et suburbana ejus : his videlicet, qui de cognatione filiorum Caath reliqui erant.

Lire 1 Chroniques 6 en entier

Commentaires sur 1 Chroniques 6

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project