Vulgate clémentine (latin)
1 Chroniques 5:1-10
1Filii quoque Ruben primogeniti Israël. (Ipse quippe fuit primogenitus ejus : sed cum violasset thorum patris sui, data sunt primogenita ejus filiis Joseph filii Israël, et non est ille reputatus in primogenitum.
2Porro Judas, qui erat fortissimus inter fratres suos, de stirpe ejus principes germinati sunt : primogenita autem reputata sunt Joseph.)
3Filii ergo Ruben primogeniti Israël : Enoch, et Phallu, Esron, et Charmi.
4Filii Joël : Samia filius ejus, Gog filius ejus, Semei filius ejus,
5Micha filius ejus, Reia filius ejus, Baal filius ejus,
6Beera filius ejus, quem captivum duxit Thelgathphalnasar rex Assyriorum, et fuit princeps in tribu Ruben.
7Fratres autem ejus, et universa cognatio ejus, quando numerabantur per familias suas, habuerunt principes Jehiel, et Zachariam.
8Porro Bala filius Azaz filii Samma filii Joël, ipse habitavit in Aroër usque ad Nebo, et Beelmeon.
9Contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum eremi, et flumen Euphraten. Multum quippe jumentorum numerum possidebant in terra Galaad.
10In diebus autem Saul præliati sunt contra Agareos, et interfecerunt illos, habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum, in omni plaga quæ respicit ad orientem Galaad.
Commentaires sur 1 Chroniques 5
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires