Vulgate clémentine (latin)
1 Chroniques 2:5-17
5Filii autem Phares : Hesron et Hamul.
6Filii quoque Zaræ : Zamri, et Ethan, et Eman, Chalchal quoque, et Dara, simul quinque.
7Filii Charmi : Achar, qui turbavit Israël, et peccavit in furto anathematis.
8Filii Ethan : Azarias.
9Filii autem Hesron qui nati sunt ei : Jerameel, et Ram, et Calubi.
10Porro Ram genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Nahasson, principem filiorum Juda.
11Nahasson quoque genuit Salma, de quo ortus est Booz.
12Booz vero genuit Obed, qui et ipse genuit Isai.
13Isai autem genuit primogenitum Eliab, secundum Abinadab, tertium Simmaa,
14quartum Nathanaël, quintum Raddai,
15sextum Asom, septimum David.
16Quorum sorores fuerunt Sarvia et Abigail. Filii Sarviæ : Abisai, Joab, et Asaël, tres.
17Abigail autem genuit Amasa, cujus pater fuit Jether Ismahelites.
Commentaires sur 1 Chroniques 2
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires